라틴어 문장 검색

quae rex in securi jussit exstirpari, ne inter densitates frondium aliquae insidiae Sarracenorum exercitui, sagittis in occulto emissis, nocere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:6)
His exstirpatis, in circuitu murorum firmavit obsidionem per dies quindecim, machinam componens qua urbem expugnare et cives absterrere valeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:7)
sed propter iniquitates gentium istarum exstirpavit illos Dominus a facie tua (Deut.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:5)
Denique cum inflammarentur omnia nullusque latere iam posset, cunctis vitae praesidiis circumcisis, aut obstinate igni peribat absumptus, aut incendium vitans, egressusque uno supplicio declinato, ferro sternebatur hostili.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 14:1)
Quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique milite, quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam vero corde altissimo retinens, saepe in comitatu sibi mandatum, ut amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae circumcideret, etiam ex re publica processuram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 2:1)
Post multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis, indicantia liquide, quid iuberent fieri vel vetarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 7:1)
Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos, non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 6:1)
Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exsequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura, tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra unde poterat circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor, et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 1:1)
Inundarunt Italiam ex abditis oceani partibus Teutones repente cum Cimbris, sed post inflictas rei Romanae clades immensas, ultimis proeliis per duces amplissimos superati, quid potestas Martia adhibita prudentia valeat, radicitus extirpati discriminibus didicere supremis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 12:1)
ego uero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui, sed uetera quoque funditus extirpaui.
(아풀레이우스, 변명 91:4)
dilatavit semitas, vepres exstirpavit,
(ARCHIPOETA, IX130)
sed propter ellebori contagium vulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 8:2)
Hoc tempore quo regnum tenui malos subditos extirpare et bonos probare mihi contigit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:7)
Ipse enim a principio in ligam pro extirpandis Protestantibus se recipi voluit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 7:4)
et mulieres, quae circumciderant filios suos, interficiebant secundum iussum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장60)

SEARCH

MENU NAVIGATION