라틴어 문장 검색

Sed, ut more navigantium loquar, ne diutius navim undis et velamentis concedentes, et a terra longius enavigantes longum circumferamur inter tantas bellorum clades et annorum enumerationes, ad id, quod nos maxime ad hoc opus incitavit, nobis redeundum esse censeo, scilicet aliquantulum, quantum meae cognitioni innotuit, de infantilibus et puerilibus domini mei venerabilis Aelfredi, Angulsaxonum regis, moribus hoc in loco breviter inserendum esse existimo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:3)
Abominatio est domino defigens oculum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 10:18)
Sunt enim non pauci qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 4:1)
Haec Apion dixisse Androclum tradit, eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata, atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 30:1)
Itaque cum errant et vagantur nulla via certa, sed ex occursu rerum tantum consilium capiunt, circumferuntur ad multa, sed parum promovent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:5)
quod fieri non possit, ut recte procedatur in curriculo, ubi ipsa meta non recte posita sit et defixa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:3)
Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:9)
Inclinatio autem ad bonitatem, altis defixa radicibus, naturae humanae insidet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:12)
Motus enim procerum debent esse sicut motus planetarum sub primo mobile (iuxta opinionem receptam), qui rapide quidem circumferuntur secundum motum primi mobilis, leniter autem renituntur in motu proprio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:3)
Motus factionum sub regibus similes esse debent motibus (ut astronomi loquuntur) orbium inferiorum, qui suos habent motus proprios, sed interim conversione primi mobilis cum obsequio circumferuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:25)
Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: "Non faciet bene Dominus et non faciet male".
(불가타 성경, 스바니야서, 1장12)
Est enim circulus posito quodam puncto et alio eminus defixo illius puncti, qui eminus fixus est, aequaliter distans a primo puncto circumductio et ad eundem locum reversio, unde moveri coeperat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:9)
At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:7)
Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:2)
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION