라틴어 문장 검색

itaque ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude versatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 6:1)
numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus abundarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 1장3)
"Inspice, nescio quid trepidat mihi pectus et aegris faucibus exsuperat gravis halitus, inspice sodes"
(페르시우스, 풍자, satire 347)
Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio exonerata sono mutet suffusa saporem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:5)
Quod stans in amne Tantalus medio sitit, Avari describuntur, quos circumfluit Usus bonorum, sed nil possunt tangere.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.3)
Prominet in pontum cuneatus acumine longo collis utrumque latus circumfluit aequoris unda;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 73:1)
quod calet halitus interior, corde quod abdita vena tremit, pulsat et incita quod resonam lingua sub ore latens caveam, laus superi Patris esto mihi.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum25)
foetidum ieeur reduetus rursus intrat halitus, ambulat per stagna ponti, summa calcat fluctuum:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae27)
aut in profundum palpitans mersatur infans gurgitem, cui subter artis faucibus singultat unda et halitus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae35)
sed dextra inpatiens vulneris inritos oris rhetorici depulit halitus;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권18)
cadit perempta denegans unum Deum, Cain triumphat morte fratris halitus.1
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말22)
serrata lectum regula dente infrequenti exasperat, cui multa carbonum strues vivum vaporat halitum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.69)
orantem simul halitus et vox deserit et calor;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.23)
tunc iuveni halitum vitae innovatum visibus integris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis24)
sed violas lasciva iacit foliisque rosarum dimicat et calathos inimica per agmina fundit, inde eblanditis Virtutibus halitus inlex inspirat tenerum labefacta per ossa venenum, et male dulcis odor domat ora et pectora et arma ferratosque toros obliso robore mulcet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 186)

SEARCH

MENU NAVIGATION