라틴어 문장 검색

patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:2)
aut quibus in campis Mariano proelia signo stent et Teutonicas Roma refringat opes, barbarus aut Suebo perfusus sanguine Rhenus saucia maerenti corpora vectet aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 320)
nuper quadrupedante cum citato ires Phocida Sestiasque Baias, inlustres titulisque proeliisque urbes per duo consulum tropaea, (nam Martem tulit ista Iulianum et Bruto duce nauticum furorem, ast haec Teutonicas cruenta pugnas, erectum et Marium cadente Cimbro), misisti mihi multiplex poema, doctum, nobile, forte, delicatum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium4)
conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso adversus se exemplum capi posse, armatis corpus circumsaepsit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 498:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION