라틴어 문장 검색

Atqui ab hac occupatus quomodo resistet labori et periculo, egestati et tot humanam vitam circumstrepentibus minis ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 53:3)
sed et tu vigilantiae suae me, id est famae meae statum causamque commenda, vereor autem ne famem populi Romani theatralis caveae fragor insonet et infortunio meo publica deputetur esuries.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Campaniano suo salutem 2:1)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
de cetero, quamquam et 1 extremus autumnus iam diem breviat et viatorum sollicitas aures foliis toto nemore labentibus crepulo fragore circumstrepit inque castellum, ad quod invitas, utpote Alpinis rupibus cinctum, sub vicinitate brumali difficilius escenditur,2 nos tamen deo praevio per tuorum montium latera confragosa venientes nec subiectas cautes nec superiectas nives expavescemus, quamvis iugorum profunda declivitas aggere cocleatim fracto saepe redeunda sit, quia, et si nulla sollemnitas, tu satis dignus es, ut est Tullianum illud, propter quem Thespiae visantur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 3:1)
si quempiam nomina-vero monachorum, quamvis illum, Paulis Antoniis, Hilarionibus Macariis conferendum, sectatae anachoreseos praerogativa comitetur, aures ilico meas incondita tumultu circumstrepitas 1 ignobilium pumilionum murmur everberat conquerentum:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 9:1)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
iam pectus amictu laxabat, cum grande tuba sic iussus Agyrtes insonuit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:87)
seu pacis merito nemus reclusi felix Elysii tenes in oris, quo Pharsalica turba congregatio, et te nobile carmen insonantem Pompei comitantur et Catones, seu magna sacer et superbus umbra noscis Tartaron et procul noeentum audis verbera pallidumque visa matris lampade respicis Neronem, adsis lucidus et vocante Polla unum, quaeso, diem deos silentum exores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam39)
insonuit contra Tyrrhenum murmur, et omnes exsiluere loco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권157)
verberaque insonvit pro 'verberibus insonuit', id est per verbera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4511)

SEARCH

MENU NAVIGATION