라틴어 문장 검색

non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 583:2)
adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die, cum esset nuntiatum Livio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque, qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine ordine ullo aut imperio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 724:1)
"quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniungere iusserint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 633:1)
inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 715:1)
igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 717:1)
consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis, qui defecissent a populo Romano, gererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 369:1)
quod si tum auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror est, Hannibalem in Italia esse audirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 86:3)
frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in servitutem abripuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION