라틴어 문장 검색

Ulcere ablato, super plagam medicamenta danda sunt, primum, quae pus citent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 59:5)
et alumen scissile in id foramen conjectum dentem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:3)
in quam linamentum conjiciendum est, quod et conjungi diductam cutem prohibeat, et in medio carunculam citet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 31:5)
qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 13:3)
longe spectari e puppibus urbes accensas, lucere fretum ventoque citatas omnibus in pelago velis haerere favillas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:273)
, cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:312)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
tum victor madido prosilias toro nocturni referens vulnera proelii.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:14)
ilicet auguriis alacres per saxa citati torrentesque ruunt;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:314)
ille tamen mandante procul Stilichone citatis acceleravit equis Italamque momordit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:232)
puer ilicet Aethon et Pyrois rutilas respersi murice plumas prosiliunt puroque imbutis melle sagittis hic nuptam petit, ille virum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae85)
qui fuerat genitor, natus nunc prosilit idem succeditque novus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix28)
Tritonia virgo prosilit ostendens rutila cum Gorgone pectus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia57)
mobile ponderibus descendat pegma reductis inque chori speciem spargentes ardua flammas scaena rotet varios et fingat Mulciber orbis per tabulas impune vagus pictaeque citato ludant igne trabes et non permissa morari fida per innocuas errent incendia turres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:167)
volat ille citatis vectus equis nullaque latus stipante caterva, aspera nubiferas qua Raetia porrigit Alpes, pergit et hostiles (tanta est fiducia) ripas incomitatus adit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:273)

SEARCH

MENU NAVIGATION