라틴어 문장 검색

Quid agant venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I6)
siccus petasunculus et vas pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi, aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII54)
Suco papaveris admiscetis euphorbium, mandragoram aliasque herbas conclamati frigoris pipere temperatis, sed nec menstruosis carnibus abstinetis inserentes poculis testiculos castrorum et venenata corpora viperarum, quibus admiscetis quicquid nutrit India, quicquid devehitur herbarum quibus Creta generosa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 26:1)
ceterum 'super' et 'subter' iam accusativae sunt, sicut 'clam' et 'post', quae ante communes fuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2953)
et cum diceret adeo non esse neglegentiam suam, ut ne ipse quidem si pergeret quicquam posset advehere, profectus Palamedes infinita frumenta devexit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 819)
nam Anticliae filius est, quae ante Laertae nuptias clam cum Sisypho, Aeoli filio, concubuit, unde Vlixes natus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5292)
arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장7)
clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 3:1)
mox Phoebus ab ortu lustrata deuectus humo, Lunaeque senectus et reparatus honos;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 3:2)
Medios ille agros secat navium patiens omnesque fruges devehit in urbem, hieme dumtaxat et vere;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:1)
Inde quae solet flumina accipere et permixta devehere, velut obvius retro cogit, atque ita alienis aquis operit agros, quos ipse non tangit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 2:2)
Devehimus tamen pro novo musto novos versiculos tibique iucundissime exigenti ut primum videbuntur defervisse mittemus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 16 2:1)
Per hunc marmora fructus ligna materiae et sumptu modico et labore usque ad uiam nauibus, inde magno labore maiore impendio uehiculis ad mare deuehuntur ... hoc opus multas manus poscit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 2:2)
nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, nec Tuscus placida devehit amnis aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 78:1)
Sithonio regi ferus interceperat illam hostis et ereptas victor habebat opes, donec fluminea devecta Vitellius unda intulit exposito milite signa Getis, at tibi, progenies alti fortissima Donni, venit in adversos impetus ire viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 79)

SEARCH

MENU NAVIGATION