라틴어 문장 검색

At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi ardua tecta petit stabuli et de culmine summo pastorale canit signum cornuque recurvo Tartaream intendit vocem, qua protinus omne contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:1)
at illa levis caeli delapsa per auras insonuit, nigro circumdata turbine corpus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:22)
Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:8)
Quare inde recta fere atque, ut sic dixerim, clamosa est actio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:4)
illud vix saltem praecipiendum videtur, ne turbidus et clamosus tantum sit altercator, et quales faceti sunt, qui litteras nesciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 236:1)
non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi , quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:3)
his accedunt vitia non naturae sed trepidationis, cum ore concurrente rixari, si memoria fefellerit aut cogitatio non suffragetur, quasi faucibus aliquid obstiterit, insonare, in adversum tergere nares, obambulare , subito et silentio poscere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 268:1)
Quis hic subitus insonuit tumultus?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 3:3)
Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:1)
hic clamosi rabiosa fori iurgia vendens improbus iras et.
(세네카, Hercules Furens 2:17)
sed et tu vigilantiae suae me, id est famae meae statum causamque commenda, vereor autem ne famem populi Romani theatralis caveae fragor insonet et infortunio meo publica deputetur esuries.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Campaniano suo salutem 2:1)
hic iam quam volupe auribus insonare cicadas meridie concrepantes, ranas crepusculo incumbente blaterantes, cygnos atque anseres concubia nocte clangentes, intempesta gallos gallinacios concinentes, oscines corvos voce triplicata puniceam surgentis Aurorae facem consalutantes, diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem, Prognen inter asseres minurrientem!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:1)
potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
iam pectus amictu laxabat, cum grande tuba sic iussus Agyrtes insonuit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:87)
seu pacis merito nemus reclusi felix Elysii tenes in oris, quo Pharsalica turba congregatio, et te nobile carmen insonantem Pompei comitantur et Catones, seu magna sacer et superbus umbra noscis Tartaron et procul noeentum audis verbera pallidumque visa matris lampade respicis Neronem, adsis lucidus et vocante Polla unum, quaeso, diem deos silentum exores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam39)

SEARCH

MENU NAVIGATION