라틴어 문장 검색

Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum, scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium, insuper et intro inferentium ea, quae non licebat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장4)
Quondam Porticus attulit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 1:1)
porticus, gymnasia, publica aedificia detegebant, asseres remorum usum obtinebant;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:5)
Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 2:3)
His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:8)
Milites legionis VIIII subito conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt;
(카이사르, 내란기, 3권 46:6)
quidquid huc circuitus ad molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 46장2)
melior autem est sub divo quam in porticu;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장23)
melior autem est sub diuo quam in porticu;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 6:2)
Melior autem est sub divo, quam in porticu;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 6:5)
Alto colle minor, planis erectior arvis conspicuo clivus molliter orbe tumet ardentis fecundus aquae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus4)
curvata tumore parvo planities et mollibus edita clivis creverat in collem.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:50)
At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:1)
Stercilina quoque duo sint, unum, quod nova purgamenta recipiat et in annum conservet, alterum, ex quo vetera vehantur, sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo et exstructum pavimentatumque solo, ne umorem tramittant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 21:5)
Paulum tamen, quotiensque iterabitur, modo in elatiora, modo in depressiora clivi obliquum agi sulcum oportebit, ut in utramquepartem rescindamus nec eodem vestigio terram moliamur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION