라틴어 문장 검색

quem cum docuisset usum vinearum et falcis et humaniorem victum, in partem est admissus imperii et sibi oppidum fecit sub clivo Capitolino, ubi nunc eius aedes videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3196)
alii medium clivum accipiunt, ex quo superior pars subducitur in collem surgentem, inferior (in) subiectam planitiem molliter deprimitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 73)
molli clivo id est facili itinere et descensione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2931)
nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 13:2)
neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:2)
dixerat in contione consul se clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 13장1)
arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta, plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장7)
age, si mihi nulla iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis nulla manet patrui, sterilis matertera vixit, deque avia nihilum superest, accedo Bovillas clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres,
(페르시우스, 풍자, satire 637)
| Antea stolatae ibant nudis pedibus in clivum, passis capillis, mentibus puris, et Iovem aquam exorabant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:33)
Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:17)
Ne a puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in clivo, et operam et sudorem perdidisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:2)
ita leviter et sensim clivo fallente consurgit, ut cum ascendere te non putes, sentias ascendisse.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 14:2)
Grande morae pretium ritus cognoscere, quamvis Difficilis clivis huc via praebet iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 133)
"arduus in valles et fora clivus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권152)
"parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권176)

SEARCH

MENU NAVIGATION