라틴어 문장 검색

in quibus omnibus commune remedium est, ut ea, quae laedunt, non libenter tractare videaris nec in omnia impetum facias, sed in id quod expugnandum est, et reprehendens alia laude compenses:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 88:1)
ita, quod tamquam coacto non deberem, tamquam cogenti debeo.
(세네카, 행복론, Liber VI 100:5)
vocor in silvas, hac, hac pergam qua via longum compensat iter.
(세네카, 파이드라 1:30)
pinus coacto vertice attingens humum caelo remissum findat in geminas trabes, mittarve praeceps saxa per Scironia?
(세네카, 파이드라 17:12)
nam fornice non spatioso magna vident spatia, et maioris luminis usum perspicua in puteis compensant puncta profundis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 109)
"armatas pilo petit impiger alas pugnando pugnam quaerens, pavidumque per agmen multorum interitu compensat quod latet unus."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 110)
tamen ille modeste incohat, ambiguus paulum propiorque coacto:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권44)
Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est perventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 180:2)
quo coacto per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis exponunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 207:1)
et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 4:1)
compensaveratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 486:2)
sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte castra Q. Minucii proconsulis aggressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 426:1)
Sicinius, praetor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 103:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION