-
Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum verbis corripere sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur?
- (아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:3)
-
Nonnulli quippe eorum, antequam ipsa pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae iudicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis nec, utrum sanati sint, sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria eo, quo illa solent, studio defensaverint.
- (아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 2:3)
-
accipe nunc ordinem rerum, quem ille in suo libello reticuit, ac deinde, quae post eius sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt, et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cuius inquietudine desiderant liberari.
- (아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 9:3)
-
Quando ergo quisque, cum reprehendi coeperit, causam convertit in fatum et ideo se culpari non vult, quia fato se dicit coactum fecisse id quod arguitur, redeat ad se ipsum, servet hoc in suis, non castiget servum furem, non de contumelioso filio conqueratur, vicino inprobo non minetur.
- (아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:1)
-
sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 8:4)
-
Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 4:1)
-
rationesque omnium vocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus vobis reticentibus verba fecissem, quasi fieret a me ἀκρόασισ ἐπιδεικτική.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 26:3)
-
Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare, suspectam uxori quasi paelicem.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:1)
-
cumque ille reticens haereret, Nolo, inquit, hoc iam labores, an ista, quae dixi, ' penus' appelletur.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 10:1)
-
Atque is Carvilius traditur uxorem quam dimisit egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi religionem animo atque amori praevertisse quod iurare a censoribus coactus erat, uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 3:2)
-
Cum provinciam, inquit, Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 18:1)
-
legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 7:1)
-
Αὐτόματοσ enim θάνατοσ, quasi naturalis et fatalis, nulla extrinsecus vi coactus venit.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 9:1)
-
Sed cum ille paulisper oppositu horum vocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam quam definierat regulam retineret et propugnaret diceretque et proprium et propitium et anxium et contrarium itidem in casu vocativo dicendum, ut adversarius et extrarius diceretur;
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 5:1)
-
Sed id nimis coactum atque absurdum videtur neque tanti esse momenti potest prima in utroque verbo littera, ut propter eam unam tam diversa verba festinare et fari eadem videri debeant.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 5:1)