라틴어 문장 검색

Isdem diebus accessisse partibus utramque Mauretaniam, interfecto procuratore Albino, nuntii venere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장1)
spargebatur insuper spreto procuratoris vocabulo Albinum insigne regis et Iubae nomen usurpare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장8)
sed procurator aderat Cornelius Fuscus, vigens aetate, claris natalibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장8)
Proxima Cornelii Fusci procuratoris auctoritas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장1)
posita in latus auxilia, infesta Raetia, cui Porcius Septiminus procurator erat, incorruptae erga Vitellium fidei.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장6)
haud procul inde agebat Marius Maturus Alpium maritimarum procurator, fidus Vitellio, cuius sacramentum cunctis circa hostilibus nondum exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장4)
Namque circumiectas civitates procurator Valerius Paulinus, strenuus militiae et Vespasiano ante fortunam ami- cus, in verba eius adegerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 43장1)
namque aderat qui nosceret, Baebius Massa e procuratoribus Africae, iam tunc optimo cuique exitiosus et inter causas malorum quae mox tulimus saepius rediturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장6)
Duravit tamen patientia Iudaeis usque ad Gessium Florum procuratorem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 10장1)
hunc tribunus militum custos appositus occidit lectis codicillis, quibus ut id faceret iubebatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 22장 1:2)
postea princeps in ipsa publicorum morum correctione cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam prouinciam, alteri praefecturam urbis confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 42장 1:4)
at illa commota ueteres quosdam ad se Augusti codicillos de acerbitate et intolerantia morum eius e sacrario protulit atque recitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 1:3)
qua epulatione equiti R. contra se hilarius auidiusque uescenti partes suas misit, sed et senatori ob eandem causam codicillos, quibus praetorem eum extra ordinem designabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 2:3)
scripsit et procuratoribus, triumphum appararent quam minima summa, sed quantus numquam alius fuisset, quando in omnium hominum bona ius haberent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 47장 1:3)
ut sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION