라틴어 문장 검색

quid loquar hic illum qui scrinia sacra gubernat, qui, cum civilis dispenset partis habenas, sustinet armati curas, interprete sub quo flectitur ad vestras gens effera condiciones?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 238)
Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit, celerrime, si cogites eius aetatem, si merita, tardissime, namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance sed in acie, aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis sed manubiis locupletavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 1:1)
hinc est quod etiam scrinia Arverna petis eventilari, cui sufficere suspicabamur, si quid superiore vulgatu protulissemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 1:2)
alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimus nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:2)
tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 6:2)
quantum nec dare cereos olentes, cultellum tenuesve codicillos?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum12)
Sunt vestrae Sibyllae nomen de veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.] Omnes itaque substantias omnesque materias, origines, ordines, venas veterani cuiusque stili vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes historiarum et canas memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Iudaici sacramenti et inde iam
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:26)
Qui uidelicet Nothelmus postea Romam ueniens, nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum pontificum epistulas, perscrutato eiusdem sanctae ecclesiae Romanae scrinio, permissu eius, qui nunc ipsi ecclesiae praeest Gregorii pontificis, inuenit, reuersusque nobis nostrae historiae inserendas cum consilio praefati Albini reuerentissimi patris adtulit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION