라틴어 문장 검색

ingressoque urbem, statim consensu senatus et irrumpentis in curiam turbae, inrita Tiberi uoluntate, qui testamento alterum nepotem suum praetextatum adhuc coheredem ei dederat, ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est tanta publica laetitia, ut tribus proximis mensibus ac ne totis quidem supra centum sexaginta milia uictimarum caesa tradantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 1:1)
quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam quia uerum aut ueri simile putem, cum Augustus tanto opere et uiuum dilexerit, ut coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et defunctum ita pro contione laudauerit, ut deos precatus sit, similes ei Caesares suos facerent sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illi dedissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 5:1)
cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit correptis per coheredem Gaium uniuersis bonis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 3:2)
'heres meus es,' exhibere testamenti tabulas coegit, utque legit coheredem sibi libertum eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 3:2)
quod quidem nefas de oppinione mortalium illi summoveant qui ante traditiones Ecclesie in Filium Dei Cristum sive venturum sive presentem sive iam passum crediderunt, et credendo speraverunt, et sperantes karitate arserunt, et ardentes ei coheredes factos esse mundus non dubitat. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:20)
Mala bellis tanta inesse putavit, ut, nisi necessitudo maxima posceret, ea non suscipienda aut sumenda arbitratus sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.47)
siquisforte coheredum senior male tussiet, huic tudic, ex parte tua seu fundi sive domus sitemptor, gaudentem nummo te addicere.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장77)
Hereditatem expectas saeculi, coheres Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:5)
"Hi bini vel terni nec multo plures simul habitant suo arbitratu ac dicione viventes, et de eo, quod laboraverat, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta, communia."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:70)
Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 12:1)
"sic nos, quod invidetis, fratres vocamus, ut unius dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes, vos enim nec invicem adgnoscitis et in mutua odia saevitis, nec fratres vos nisi sane ad parricidium recognoscitis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:5)
eius disputationis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro exposui arbitratu meo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 4:2)
tuo vero, inquit, arbitratu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장1)
Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 36:7)
Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION