라틴어 문장 검색

Ipse adit reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장3)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
hoc impiger anno Alpibus Italiae ruptis penetrabis ad urbem.'
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:210)
cetera segnis, ad facinus velox, penitus regione remotas impiger ire vias:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:120)
impiger a primo descendens fluminis ortu ad bifidos tractus et iuncta paludibus ora fulmineum perstrinxit iter;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:107)
Sive ergo pastinationis reditus seu futurarum spes vindemiarum cohortari nos debet ad positionem vinearum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 15:1)
Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:3)
praeerat castello Decrius impiger manu, exercitus militia et illam obsidionem flagitii ratus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장3)
is cohortatus milites, ut copiam pugnae in aperto faceret aciem pro castris instruit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장4)
sed impiger militiae et acribus ministeriis consulatum sub divo Augusto, mox expugnatis per Ciliciam Homonadensium castellis insignia triumphi adeptus, datusque rector G. Caesari Armeniam optinenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장3)
donisque eius evictus ultro regium insigne sumere cohortatur sumentique adest auctor et satelles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장3)
simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:2)
Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis legatus aderat, non compescere ruentis, non retinere dubios, non cohortari bonos ausus, sed segnis pavidus et socordia innocens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 56장1)
'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum caritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장2)
is urbanae militiae impiger, bellorum insolens, auctoritatem Paulini, vigorem Celsi, maturitatem Galli, ut cuique erat, criminando, quod facillimum factu est, pravus et callidus bonos et modestos anteibat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 87장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION