라틴어 문장 검색

Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne se admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 29장1)
Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis quattuor ex terra eminerent;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장6)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leviter perfricare ex oleo, cui vinum et paulum contriti salis sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장20)
sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad cervices aqua descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장16)
At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque venam incidit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장65)
In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 11장4)
Ante vero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione valetudinis suae cognoscat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장26)
Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leviter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장27)
Quin etiam calido oleo replenitur utriculi, et in vasa fictilia a similitudine quas lenticulas vocant, aqua coicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장33)
Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fovere inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장60)
Quisquis autem fluore aeger est, cum venit in balineum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장72)
Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum, Ceteris diebus bibenda aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장71)
Ergo admovere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장17)
brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장23)
Vindemiae tempore in grande vas coicienda sunt pira atque mala silvestria:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION