라틴어 문장 검색

Ex his comes Devoniae, qui cum sanguine familiae Eboracensis tam alto gradu commixtus erat, ideoque a rege metuebatur sane, licet omnino insons fuerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 26:10)
informationem de voluntate et meditationem de potestate nexu individuo commiscens et copulans.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:17)
Etenim calor perpetuo transiens et emanans commiscetur cum calore praeinexistente, adeo ut multiplicet calorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:2)
neque enim flammae, ut liquores, statim commiscentur) maneat pyramidalis, an potius magis tendat ad formam globosam, cum nihil inveniatur quod eam destruat aut comprimat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:7)
Missis enim corrosivis et aquis fortibus, quae viam sibi aperiunt, si possit inveniri corpus proportionatum et magis consentiens et amicum corpori alicui solido quam illud cum quo tanquam per necessitatem commiscetur, statim se aperit et relaxat corpus, et illud alterum intro recipit, priore excluso aut summoto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:2)
licet admiratio hominum et stupor eas commiscuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:11)
quia recusant exire et commisceri cum foetidis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:12)
quemadmodum dictum est de sanguine et urinis, quae non solvuntur donec spiritus, qui partes earum commiscebat et cohibebat, emissus fuerit aut suffocatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:6)
etiam corpora heterogenea grosso modo incorporari et commisceri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:8)
Etenim corpora nonnulla facile et libenter commiscentur et incorporantur, alia autem aegre et perverse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:18)
Alterum, quod consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:22)
Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
(불가타 성경, 호세아서, 7장8)
Erat enim misereri commixtae multitudinis prostrationem et summi sacerdotis in magna agonia constituti exspectationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장21)
Commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia hortabatur Antiochum non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장3)
Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION