라틴어 문장 검색

apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:2)
Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:7)
Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:4)
Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate, neque primis coitibus, neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 20:2)
Ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile, et mature sanatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:4)
Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 37:1)
In coxae vero doloribus, si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 38:1)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 39:1)
et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus ejus resolvatur, iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 18:5)
At si diu frigus est, et torpor, et jactatio corporis, non alienum est in ipsa febre dare mulsi tres aut quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:1)
Quod si post longas febres ejusmodi torpor accessit, cetera eadem servanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:1)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiori parte oriuntur, ubi natae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 15:1)
Ea raro vel castratos, vel pueros ante feminae coitum, vel mulieres, nisi quibus menstrua suppressa sunt, tentant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 1:3)
Potest vero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam, omnemque coitum humoris emolliendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 35:4)
apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION