라틴어 문장 검색

"ite, boues, Herculis ite boues, nostrae labor ultime clauae, bis mihi quaesitae, bis mea praeda, boues, aruaque mugitu sancite Bouaria longo:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 98)
"quis facta Herculeae non audit fortia clauae et numquam ad uastas irrita tela feras, atque uni Stygias homini luxisse tenebras?"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 920)
Alcides clava, Mavors tum lusit in hasta, Arcas tum virga, nebride tum Bromius.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae 9)
ille simul surgit vultuque modesto tetrica nodosae commendat pallia clavae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium69)
et licet crinem barbamque non pasceret, pallium et clavam nunc inrideret, nunc etiam execraretur, a collegio tamen conplatonicorum solo habitu ac fide dissociabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 1:3)
tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exerto Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 14:1)
sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens, hortatur mensas, tenet haec marcentia fratris pocula, at haec clavae meminit manus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis21)
Ecce Chromis Tyrii demissus origine Cadmi - hunc utero quondam Dryope Phoenissa gravato rapta repente choris onerisque oblita ferebat, dumque trahit prensis taurum tibi cornibus, Euhan, procidit impulsus nimiis conatibus infans - tunc audax iaculis et capti pelle leonis pinea nodosae quassabat robora clavae increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권238)
Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est divinae imaginis, depugnationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:2)
hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:7)
quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 77:1)
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti potest parasitus frangique aulas in caput, [vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 111)
Colaphe, Cordalio, Corax, ite istinc, ecferte lora.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4236)
Colaphvs Num lignatum mittimur?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4237)
Atque id fiat, nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 479)

SEARCH

MENU NAVIGATION