라틴어 문장 검색

Sed inpatiens iniuriae statim Sulla legiones circumegit, dilatoque Mithridate Esquilina Collinaque porta geminum urbi agmen infudit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 6:2)
Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:1)
Minus est, quod apud Sacriportum, apud Collinam septuaginta milia amplius Sulla concidit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:5)
Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum, Aut Collina tulit stratas quot porta catervas, Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas Mutavit translata locum, Romanaque Samnis Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:49)
Argiletanas mavis habitare tabernas, Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III1)
Contra Caesaris est forum taberna Scriptis postibus hinc et inde totis, Omnis ut cito perlegas poetas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII6)
Nec roges Atrectum - Hoc nomen dominus gerit tabernae - :
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII8)
Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI5)
Te convivia, te forum sonabit, Aedes, compita, porticus, tabernae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII7)
denique cum ludi circenses Apollini celebrarentur et Hannibal nuntiatus esset circa portam Collinam urbi ingruere, omnes raptis armis concurrerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1104)
Collini et Quirinales, a Numa instituti, ab Hostilio vero pavorii et pallorii instituti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 28511)
quem poeta stricto gladio se insequentem fugit in tabernam carbonariam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 118)
Proces- serat enim in solem et pulverem, non ut e militari taberna- culo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 3:3)
Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:1)
Multo vero maxima pars eorum, qui in tabernis sunt, immo vero (id enim potius est dicendum) genus hoc universum amantissimum est otii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION