라틴어 문장 검색

exemplaque in eam rem se habere, vetus L. Postumi Megelli, qui interrex iis comitiis quae ipse habuisset consul cum C. Iunio Bubulco creatus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 84:1)
M. Baebius comitiorum causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 408:2)
nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterant, postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale ius in iis esse servandum censuerunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 222:1)
ob haec et - iam appetebat tempus - comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 293:1)
postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 305:2)
stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 563:2)
itaque per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter a bello avocaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 408:2)
neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam revocatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 71:1)
secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M. Iunius Brutus A. Manlius Volso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 672:1)
Aelius consul, ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creavit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 356:2)
comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules tribunosque militaris creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 561:1)
IN edicto consulum, quo edicunt quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 2:1)
Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 80:1)
ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 642:1)
et testes existebant qui post declaratos consules Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et exprobratum ei a matre dicerent quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad petendum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 443:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION