라틴어 문장 검색

quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes, si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium, quod erat fine, continuatione emendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 327:1)
periodo plurima nomina dat Cicero, , circuitum, comprehiensiones, continuationem, circumscriptionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 381:1)
non enim ubi interrupta est, manet, sed eorum more, quae intenta dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:5)
excitatur enim otio uigor et omnis tristitia, quae continuatione pertinacis studii adducitur,feriarum hilaritate discutitur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:2)
Quanta autem perversitas ob hoc alicui non debere, quia etiam infitianti benignus est, et continuationem ipsam sedemque beneficiorum argumentum vocare necessario dantis!
(세네카, 행복론, Liber VI 112:1)
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
quas incidimus, fateor, sed minime inviti, iusque iurandum confestim praebere compulsi, ne, priusquam septem dies evolverentur, quicquam de itineris nostri continuatione meditaremur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 2:3)
2 facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare si supplicet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:2)
ad propositum redeo, interea tu, si quid a lectionis sacrae continuatione respiras, his licebit neniis avocere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)
et cum consules nihilo minus adversus continuationem tribunatus quam si lex minuendae suae maiestatis causa promulgata ferretur tetendissent, victoria certaminis penes tribunos fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 264:2)
forte quadam utili ad tempus ut comitiis praeesset potissimum M. Duillio sorte evenit, viro prudenti et ex continuatione magistratus invidiam imminentem cernenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 711:1)
sin quod cuique privatim opus sit id modo accipi velint, opus esse nihil invidiosa continuatione honoris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 421:1)
interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime convenire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 171:1)
Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus sumus commensi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 319)
venustatis vero, cum fuerit operis species grata et elegans membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum ratiocinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION