라틴어 문장 검색

si res publica et senatus et populus vacua nomina sunt, vestra, commilitones, interest ne imperatorem pessimi faciant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장11)
nec est plus quod pro caede principis quam quod innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob fidem quam ab aliis pro facinore accipietis.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장18)
legioni classicae diffidebatur, infestae ob caedem commilitonum, quos primo statim introitu trucidaverat Galba.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장4)
et Galba 'commilito', inquit, 'quis iussit?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장4)
'Quis ad vos processerim commilitones, dicere non possum, quia nec privatum me vocare sustineo princeps a vobis nominatus, nec principem alio imperante.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장1)
una illa domus sufficit donativo quod vobis numquam datur et cotidie exprobratur.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장13)
vidistis, commilitones, notabili tempestate etiam deos infaustam adoptionem aversantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장2)
alii suppliciter interrogasse quid mali meruisset, paucos dies exolvendo donativo deprecatum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장5)
'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum caritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장2)
parendo potius, commilitones, quam imperia ducum sciscitando res militares continentur, et fortissimus in ipso discrimine exercitus est qui ante discrimen quietissimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장5)
Augustae Taurinorum, dum opificem quendam Batavus ut fraudatorem insectatur, legionarius ut hospitem tuetur, sui cuique commilitones adgregati a conviciis ad caedem transiere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장6)
donativum militi neque Mucianus prima contione nisi modice ostenderat, ne Vespasianus quidem plus civili bello obtulit quam alii in pace, egregie firmus adversus militarem largitionem eoque exercitu meliore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장7)
super insitam [mortem] animo ignaviam conscius sibi instare donativum et deesse pecuniam omnia alia militi largiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장9)
propinquum Vitellii, proditorem Othonis, interceptorem donativi clamitabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장5)
et ipsos in regione bello attrita inopia et seditiosae militum voces terrebant, clavarium (donativi nomen est) flagitantium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION