라틴어 문장 검색

Ad usum autem orationis incredibile est, nisi diligenter attenderis, quanta opera machinata natura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 149:1)
parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 66:2)
Namque haec duo musici, qui erant quondam idem poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum, ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent aurium satietatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:1)
aut quid comminiscar?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 29)
Huiusmodi res semper comminiscere, Ubi me excarnifices.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 68)
Aliquid tulisse comminiscentur mali Capiti atque aetati illorum, morbus qui auctus siet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 196)
Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장9)
Erant eo tempore, qui existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장8)
Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 14:3)
Adeo perversum commentae genus inpudicitiae viros ineunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:5)
Ille deus est, non qui paucas boves, sed qui per totum orbem armenta dimisit, qui gregibus ubique passim vagantibus pabulum praestat, qui pascua hibernis aestiva substituit, qui non calamo tantum cantare et agreste atque inconditum carmen ad aliquam tamen observationem modulari docuit, sed tot artes, tot vocum varietates, tot sonos alios spiritu nostro, alios externo cantus edituros commentus est.
(세네카, 행복론, Liber IV 27:1)
legiones duas, quod crudele est, post victoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidavit et proscriptionem commentus est, di magni, ut, qui civem Romanum occidisset, impunitatem, pecuniam, tantum non civicam acciperet !
(세네카, 행복론, Liber V 94:2)
Quis caedem machinatus est?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.44)
ereptos mihi restitue manes, impius frustra invoco mortem relictam - crudus et leti artifex, exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
(세네카, 파이드라 17:11)
remittere ait se tibi ut uiuas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod uixeras.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION