라틴어 문장 검색

et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장22)
Et uox quidem tota pariter multorum replet auditum, uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:9)
ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장5)
quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장7)
Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur: ea autem, quae diximus, inter valla grandibus in fronte saxis effarciuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장2)
Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 23장5)
Huc illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장3)
Quod si spicula apparuerunt eaque brevia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장26)
Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장72)
Quod si spicula apparuerunt eaque breuia et tenuia sunt, forfice ibi comminui debent, uacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:3)
Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 16:1)
Quod si spicula apparuerunt, eaque brevia et tenuia sunt, ibi comminui debent, vacuumque ab his telum educi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:4)
At si brachium fractum est, in primis considerandum est, alterum os, an utrumque comminutum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 19:1)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
sic pastor obesum lacte canem ferroque ligat pascitque revinctum, dum validus servare gregem vigilique rapaces latratu terrere lupos;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:81)

SEARCH

MENU NAVIGATION