라틴어 문장 검색

quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagorae, non longinquae profecto, sed potius suburbanae, ut magnum aliquid celebrarentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:10)
Neque pro nihilo aestimandum, quod per longinquas navigationes et peregrinationes (quae seculis nostris increbuerunt) plurima in natura patuerint, et reperta sint, quae novam philosophiae lucem immittere possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:1)
et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:7)
Peregrinatio in partes exteras in iunioribus pars institutionis est, in senioribus pars experientiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:2)
Mirabile certe est, in navigationibus ubi nihil aspici datur praeter coelum et pontum, conficere consuesse homines diaria, verum in peregrinationibus per terram, in quibus tot res occurrunt observandae, plerunque hoc omitti, ac si fortuita magis in codicillos mererentur referri quam quae de industria observantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:6)
Si tibi cordi sit fructum peregrinationis adulescentis in compendium redigere, utque brevi spatio multum colligat, hoc faciendum praecipio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:31)
Hoc modo peregrinationis utilitatem accelerare poterit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:42)
Et peregrinatio sua potius manifestetur et appareat in sermonibus suis quam in vestitu aut gestu.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:52)
Attamen certum licet sit non caret rimis suis secretis, siquidem notarii et institores ad commodum proprium homines fortunarum dubiarum quandoque extollent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:19)
Super parvo et magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
(불가타 성경, 집회서, 29장30)
Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
(불가타 성경, 집회서, 29장35)
mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장121)
mutandum subinde peregrinationibus caelum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장35)
Utilis etiam in omni tussi est peregrinatio, navigatio longa, loca maritima, natationes;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장21)
mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION