라틴어 문장 검색

quem libellum decem annis elimavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 357)
ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:1)
habet enim quaedam quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus aberret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 145:4)
' 'Ergo ista,' inquit Crassus 'quae habes a me, non reprehendo, ne me ipsum inrideam - sunt autem ea multo et plura et maiora, quam dicis - quae autem sunt tua plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 47:4)
Sin autem reprimendi, de incerto statu for- tunae dubiisque eventis rerum futurarum et de retinendis suis fortunis, si erunt secundae, sin autem adversae, de periculo commonendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 2:4)
velim σχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:6)
sed, tamen etsi antea scripsi quae existimavi scribi oportere, tamen hoc tempore breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 15 2:1)
sed tamen iis litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 4:3)
itaque ut primum Velia navigare coepi, institui Topica Aristotelea conscribere ab ipsa urbe commonitus amantissima tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 19 1:5)
non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장3)
postquam ego in urbe tu adhuc in Piceno, multo magis, seu quod ipsa loca in quibus esse una solemus acrius me tui commonent, seu quod desiderium absentium nihil perinde ac vicinitas acuit, quoque propius accesseris ad spem fruendi, hoc impatientius careas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 1 1:2)
Extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat (non illud opus tenuissima vincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno), utque leves tactus momentaque parva sequantur efficit et lecto circumdata collocat arte.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:7)
Nec te natalis origo commonuit, mentemque subit, quo praemia facto quaque viri falsam speciem mercede parasti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:3)
Assertio quaedam sancti Pauli de Baptismo nos commonet res ita non se habere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:3)
Commone nos credentem numquam solum esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 123:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION