라틴어 문장 검색

Et tamen taciti vulneris et suae sordidae conscientiae commonita, quo maturius stupratorem suum tegminis cruciatu liberaret, identidem suadebat maritum temperius quieti decedere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:3)
"simul quod ei praebiberim commoneto."
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:18)
Ecce transcurso signifero circulo sol magnus annum compleverat, et quietem meam rursus interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae, I rursus sacrorum commonet.
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:6)
Quod dum officio, commoneo te interim, qualiscumque sis, inchoatam tecum disputationem perficiendam, si curae nobismet ipsis sumus.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus8)
Seriumne aliquid inter nos agimus, an iocari libet?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:1)
Ergone umquam ego crediderim mentione illius fori facta numinum talium memoriam mihi te renovare voluisse, nisi iocari potius quam serie agere maluisses?
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 1:4)
Si enim res istae tam videntur leves tuae gravitati, quam sunt, iocari mihi non multum vacat;
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:2)
quod nos magis commoneas.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 5:3)
ita idem ipsi vulgares de nobis iocabuntur dicentes
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 1:6)
nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:13)
Nam cum aliquis eorum hominibus nummatis fatua fata vendiderit, mox ut oculum a tabellis eburneis ad domus suae moderamen ac sollicitudinem revocaverit, non solum vocibus sed etiam plagis emendat uxorem, non dico si petulantius iocantem, sed si inmoderatius per fenestram aspicientem animadverterit.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 2:3)
Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die pentecostes, quando aderat maior vestra frequentia, sermonem inde facerem, peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini admonente vos et exhortante in cordibus vestris deo et domino nostro, cui credidistis, qui numquam discedit a nobis timentibus et honorantibus nomen suum, in quo vobis et nos semper coniuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur, qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente apostolo:
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:3)
Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 1:1)
Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, III 5:1)
haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION