라틴어 문장 검색

Si quis eum reddere aut commonstrare voluerit, accipiet nummos mille.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:3)
Subruit haec aevi demoliturque prioris robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes (illos, qui fuerant solidorum mole tororum Herculeis similes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:7)
“Materiam haud repudiat fides christiana nec corporis veritatem, cui immo intra liturgicum actum momentum tribuitur, ubi naturam intimam suam corpus humanum commonstrat veluti templi Spiritus eoque pervenit ut cum Domino Iesu coniungatur qui et ipse factus est in mundi salutem corpus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:11)
Quod peto, et volo, parentes meos ut commonstres mihi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 46)
Impetum illi dabit, occasiones actionum honestarum commonstrabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 3:2)
nihil non longa demolitur vetustas et movet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 93:4)
Quemadmodum domini crudeles tota civitate commonstrantur invisique et detestabiles sunt, ita regum et iniuria latius patet et infamia atque odium saeculis traditur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 110:1)
si, quod cuique privatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit rogare leges, quas mox abrogare in quos latae sunt possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 29:3)
haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios coetus cerneretis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 177:1)
et quae in loca publica inaedificata immolitave privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 528:2)
et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 30:1)
clientem eius libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 174:1)
is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit), numquam indicare id filio voluit suo, inopemque optavit potius eum relinquere, quam eum thensaurum commonstraret filio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, PROLOGVS6)
Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 314)
sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 138)

SEARCH

MENU NAVIGATION