라틴어 문장 검색

Ibique multitudo Saxonum baptizati sunt et secundum morem illorum omnem ingenuitatem et alodem manibus dulgtum fecerunt, si amplius inmutassent secundum malam consuetudinem eorum, nisi conservarent in omnibus christianitatem vel fidelitatem supradicti domni Caroli regis et filiorum eius vel Francorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 777 68:6)
Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Hispaniae per duas vias;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 70:2)
Et cum audissent Saxones, quod domnus Carolus rex et Franci tam longe fuissent partibus Hispaniae, per suasionem supradicti Widochindi vel sociorum eius secundum consuetudinem malam iterum rebellati sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:1)
et nunciatum est hoc domno regi Carolo ad Autosiodorum civitatem.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:2)
Tunc praedictus domnus rex mittens scaram Franciscam, ut sub velocitate festinaret ad resistendos supradictos Saxones:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:3)
Et cum subito audientes de reversione domni Caroli regis et de scara eius, quam misit obviam illis, tunc a Saxonibus dimisso Reno, reversi sunt per Logenehi partibus Saxoniae;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:5)
Tunc domnus Carolus rex iter peragens partibus Niustriae et pervenit usque in villa, quae dicitur Conpendio, et tunc iterum revertendo partibus Austriae, obtulit se Hildebrandus dux Spolitinus cum multa munera in praesentiam supradicti magni regis in villa, quae vocatur Virciniacum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 779 73:2)
reliqui, qui ultra Wisora fuerunt, cum se iunxisset domnus Carolus rex ad locum, qui dicitur Medofulli, ibi dederunt obsides et deinde sacramenta firmantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 779 74:5)
Tunc domnus Carolus rex iter peragens ad disponendam Saxoniam ad Eresburgum pervenit et inde ad locum, ubi Lippia consurgit, ibique synodum tenens.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 780 76:2)
Et ibi baptizatus est domnus
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 78:3)
Pippinus, filius supradicti domni Caroli magni regis, ab Adriano papa, qui et ipse eum de sacro fonte suscepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 79:1)
Et inde revertente domno Carolo rege, Mediolanis civitate pervenit, et ibi baptizata est filia eius domna Gisola ab archiepiscopo nomine Thoma, qui et ipse eam a sacro baptismo manibus suscepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 79:3)
Et tunc missi sunt duo missi ab apostolico supradicto, hi sunt Formonsus et Damasus episcopi, ad Tassilonem ducem una cum missis domni regis Caroli his nominibus:
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:1)
Et tunc consensit Tassilo dux Baioariorum, ut sumptos obsides a domno rege Carolo et tunc ad eius veniret praesentiam;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:3)
quod et domnus praefatus rex non rennuit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 80:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION