라틴어 문장 검색

Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 19:1)
MIRA et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VII 2:1)
Adeo ut insigni humanae fortunae ludibrio veru circumageret ille qui coronam gestarat (cum tamen fortuna post tragoediam minime soleat comoediam aut exodium introducere).
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:21)
Nemo enim est ex iis qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum et gestus deformitatem exhibeat, unde fieri non potest quin homines carnales et politici degeneres subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:21)
Etenim in scena amor semper comoediae praebet argumentum, quandoque etiam et tragoediae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:3)
Hominibus profecto magno iudicio praeditis ludibrio sunt audaces, imo et apud ipsum vulgus audacia aliquid habet ridiculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:34)
Nam si risus obiectum sit absurditas, ne dubites quin magna audacia semper secum habeat aliquid ridiculi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:35)
comoediae, illae scilicet quae ad quas homines melioris notae spectatum veniunt;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:24)
Res est profecto prudentibus ridicula et satyra digna affectores istos videre, in quot formas se vertant et quali utantur arte quasi prospectiva, qua superficies appareat corpus quod profunditatem aut dimensionem solidi habeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:6)
Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum evadit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:4)
Aut quid hoc refert uaticinio illo ridiculo tiresiae:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:4)
Parvum et ridiculum fortasse videbitur quod dicturus sum, dicam tamen, vel ideo ut rideatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:1)
sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:5)
atque inter cetera studiorum monimenta reliquit et comoedias Graecas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 2:2)
a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION