라틴어 문장 검색

nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:1)
cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur, quod, etiamsi iuvenem agant, cum tamen in expositione aut senis sermo, ut in Hydriae prologo, aut mulieris, ut in Georgo, incidit, tremula vel effeminate voce pronuntiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:1)
non enim comoedum esse, sed oratorem volo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 328:3)
Exspiravit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:36)
aut si pulpita personare socco comoedus voluisset, huic levato palmam tu digito dares, Menander.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium34)
o, sodes, quotiens tibi loquenti Byzantina sophos dedere regna, et te seu Latialiter sonantem tamquam Romulea satum Subura, seu linguae Argolicae rotunditate undantem Marathone ceu creatum plaudentes stupuere Bosphorani, mirati minus Atticos alumnos!
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium54)
Dic sodes mihi, bellan videtur specie mulier?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 778)
Da sodes abs te:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 339)
Emitte sodes, ne enices fame;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 547)
Dic sodes mihi, quid hic est locutus tecum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4229)

SEARCH

MENU NAVIGATION