라틴어 문장 검색

potuisset ista semper efficacius humo atque gente cretus in Ligustide Proculus melodis insonare pulsibus limans faceta quaeque sic poemata, Venetam lacessat ut favore Mantuam Homericaeque par et ipse gloriae, rotas Maronis arte sectans compari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:17)
Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra Pollius et causas designat desidis anni, quod coleris maiore tholo, nec litora pauper nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis, sed nitidos postes Graisque effulta metallis culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma, vix oculis animoque fides, tune ille reclusi liminis et parvae custos inglorius arae?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis1)
"atque haec ecce tuis tellus habitabilis umbris, qua bellum geminaeque iacent in sanguine gentes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권420)
Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 1:1)
Compar exitus furoris et una ratio est instigationis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 3:3)
Si de fide conparem, Anaxagoras depositum hospitibus1 denegavit:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 14:4)
Hanc adire si uultis, habitabilem uobis facere ualetis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:9)
Nemo enim in tribunis, nemo in regibus plures eorum terras, exterminatis uel subiugatis indigenis, aut tributarias genti Anglorum, aut habitabiles fecit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIV.4)
sed ad uotum uiri Dei habitabilis per omnia factus est, siquidem ad aduentum eius spiritus recessere maligni.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII].7)
milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis compares collegaeque iisdem in praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 76:2)
compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigales ac stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in Africa cui postea hic ipse Hannibal succubuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 655:1)
quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat, Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores, ponere pro certo sum veritus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 71:1)
sed eccum progreditur cum corona et lampade meus socius, compar, commaritus vilicus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 233)
primum omnium iam hunc comparem metuo meum, ne deserat med atque ad hostis transeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 36)

SEARCH

MENU NAVIGATION