라틴어 문장 검색

Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quanto apertior, dolus quanto tectior atque occultior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:5)
Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:12)
Cuius uir quidam tantam compescuit iram, Dum presensisset, temptare quod id uoluisset;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:4)
Lassantque crebris pulsibus aera.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 12:1)
sed lassati iam non audent hoc tale confundere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM228)
lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장32)
lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 9:2)
insolitum contra lassat.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 9:2)
hic longo lassatus paelicis usu donat Arinthaeo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:41)
His dictis pavidi firmavit inertia vulgi pectora migrantisque fugam compescuit aulae;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:112)
Alpes ille quatit, Rhodopeia culmina lassat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum35)
quoque die Titana canis flagrantior armat et rapit umores madidos venasque calore compescit radiisque potentibus aestuat axis, Nilo bruma venit, contraria tempora mundo:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus14)
sic Venus horrificum belli compescere regem et vultum mollire solet, cum sanguine praeceps aestuat et strictis mucronibus asperat iras.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete25)
qualis purpureas praebebat candida vestes numinibus Latona suis, cum sacra redirent ad loca nutricis iam non errantia Deli, illa feros saltus et desolata relinquens Maenala lassato certis venatibus arcu, Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis extincto Pythone gerens;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:88)
latratum triplicem compescuit ingens ianitor et presso lacrimarum fonte resedit Cocytos tacitisque acheron obmutuit undis et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION