라틴어 문장 검색

virtutem in propria sua sede complectens, caetera omnia quasi extra eum posita, nec multum probans si adsint, nec si absint requirens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:5)
Plerosque omni affectu complectimur, quos tamen ad amicitiae secreta non admittimus, quae maxime in omnium secretorum et consiliorum nostrorum revelatione consistit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:2)
dum eos quorum ampliori caritate complectimur, ubi magna spes fructus uberioris elucet, nec absentare volumus, nec onerare.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:5)
ne amor noster secundum hanc carnis consolationem metiretur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:16)
Vltra sese posse studet Natura suumque Supra se metitur opus, sic uincere fertur Artifices alios, quod se superasse fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 2:6)
Hie rerum fontem, mundi genus, orbis ydeam, Exemplar, speciem, causam, primordia, finem Conspicit et certis metitur singula metis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:2)
Quo modo diffinit, partitur, colligit, unit Singula que gremio complectitur illa capaci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:20)
Qua racione meant stelle, qua lege planeta Directum metitur iter, qua lege retrorsum Aut fugit aut certa fluxus stacione moratur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:11)
sic uarias species etatis ad horam Sol prefert unusque dies complectitur euum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:5)
tandem superato calle, laboris Pondere, cautele studio, regione potitur Qua Venus et Stilbons complexis nexibus herent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:2)
Et jam precipitem pateretur lapsa ruinam, Ni comes occurrens manibus complexa cadentem Sisteret, et blando complexu uirginis artus Confortans, tantos lapsus eluderet, ipsam Mittibus aggrediens uerbis mentisque stuporem Demulcens;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:3)
Cernit in hoc speculo uisu speculante Sophia, Quicquid diuinus in se complectitur orbis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:18)
Dat iuueni dotes predictas Copia, pleno Perfundens cornu Nature munera, nullam Mensure metam retinens in munere tanto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:8)
Et cornu quod nulla prius munuscula, nullum Exhausit munus, totum diffunditur, in quo Se probat et quantum possit metitur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:9)
Illa uirum docet in spacium concludere terram, Aera metiri, mare sistere, claudere celum Finibus et teretem mundi describere formam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION