라틴어 문장 검색

verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo, quem paulo ante promisimus, loco.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 201:1)
sed id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 201:2)
sed latiore quadam comprehensione per omnes quidem species rerum cotidie paene nascentium ire qui possunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 101:2)
quae finitur quidem varie, sed quaestionem habet duplicem, aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprehensione verborum dissensio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 210:2)
quod schema dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:4)
ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 99:2)
quod non tam ad argumentum pertinet quam ad diligentem finitionis comprehensionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 155:5)
et illud vulgatum, quo schema, si intelligitur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 164:2)
atque providendum ut, si sensu non pugnant, comprehensione dissentiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 140:2)
agenti vero quae tanta est huius praecisae comprehensionis necessitas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 143:2)
sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 113:3)
corrupta oratio in verbis maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 120:3)
altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:1)
sed si habitus quidam et quasi gestus sic appellandi sunt, id demum hoc loco accipi schema oportebit, quod sit a simplici atque in promptu posito dicendi modo poetice vel oratorie mutatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 14:1)
verum id ipsum anguste Zoilus terminavit, qui id solum putaverit schema, quo aliud simulatur dici quam dicitur, quod sane vulgo quoque sic accipi scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION