라틴어 문장 검색

nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
"fugit iuventas et verecundus color reliquit ossa pelle amicta lurida, tuis capillus albus est odoribus, nullum a labore me reclinat otium;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 178)
Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, immerito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 80:1)
at si incipientibus aut paulum progressis decidat toga, non prorsus negligentis aut pigri aut quomodo debeat amiciri nescientis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 296:1)
ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem releras, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 213:2)
Habebat ille comptum et decens et amabile ingenium.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 7:2)
constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 11:24)
saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 2:7)
deme uel συγκρύψαι, uel συσκιάσαι, uel ἑκάστων, constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.59)
Vnde iste, genitor, squalor et lugubribus amicta coniunx?
(세네카, Hercules Furens 9:21)
seu venit, extremo dormit amicta toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 217)
Bassaridas, Satyros, Panas Faunosque docebat ludere Silenus iam numine plenus alumno, sed comptus tamen ille caput;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem20)
illum equus quidem phaleris comptus, immo equi radiantibus gemmis onusti antecedebant vel etiam subsequebantur, cum tamen magis hoc ibi decorum conspiciebatur,4 quod cursoribus 5 suis sive pedisequis pedes et ipse medius incessit, flammeus cocco rutilus auro lacteus serico, tum cultui tanto coma rubore 6 cute concolor.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 1:2)
nosti enim probe laetitiam poetarum, quorum sic ingenia maeroribus ut pisciculi retibus amiciuntur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 2:5)
sic etenim comptum mittere oportet opus.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION