라틴어 문장 검색

Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa, seu matura dies celerem properat mihi mortem, longa manet seu uita, tamen, mutata figura seu me finget equum rigidos percurrere campos doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis, quandocumque hominem me longa receperit aetas, inceptis de te subtexam carmina chartis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae65)
indici deinde finitimis spectaculum iubet, quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant, ut rem claram exspectatamque facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 100:1)
itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur, spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in posterum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 98:1)
subtexit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu inter cetera hoc quoque esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 555:1)
omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 274)
Olympio ge tibicen, dum illam educunt huc novam nuptam foras, suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 31)
nam mi hodie natalis dies est, decet eum omnis vos concelebrare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 232)

SEARCH

MENU NAVIGATION