라틴어 문장 검색

quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
item iurare Dialem fas numquam est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 6:1)
item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 7:1)
Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 15:1)
Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 20:1)
Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose 'praedam' pro 'manubiis' et 'manubias' pro 'praeda' posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 32:2)
Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis ut civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis custoditisque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIII 8:1)
non enim servo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 11:2)
IV. VERUM quamvis leges in iis comitiis latae bonum et salubrem ediderint fructum, subsidium tamen pecuniarum iisdem comitiis concessum fructum exhibuit acerbum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:1)
31. Concessum etiam regi fuit eo parliamento subsidium pecuniarum tam a laicis quam a clero.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:1)
Alii siquidem simplicius subverentur, ne forte altior in naturam inquisitio ultra concessum sobrietatis terminum penetret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:2)
At illud de nobis ne dubitare quidem fas sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:1)
Libros non legas animo contradicendi et disputationum praeliis concertandi, neque rursus omnia pro concessu accipiendi aut in verba auctoris iurandi, neque denique in sermonibus te venditandi, sed ut addiscas, ponderes, et iudicio tu aliquatenus utaris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:16)
Sic qui uicinum sibi quemlibet aut peregrinum Ledere conatur, ius contra fasque minatur, Se grauiore peti discat discrimine leti, Vt uice, qua mensus fuerat, sit et ipse remensus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:31)
Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION