라틴어 문장 검색

Principio externa corpus de parte necessum est, aëriis quoniam vicinum tangitur auris, tundier atque eius crebro pulsarier ictu, proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:3)
Hic est Sergius Orata qui primus balneas pensiles habuit, primus ostrearia in Baiano locavit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 3:1)
Non Arabum volucer serpens, innataque rubris Aequoribus custos pretiosae vipera conchae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:24)
Hanc, ut fama, deus, quem toto litore pontus Audit ventosa perflantem murmura concha, Hanc et Pallas amat, patrio quae vertice nata Terrarum primam Libyen (nam proxima coelo est, Ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta Vultus vidit aqua, posuitque in margine plantas, Et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:16)
Subdola famosae moneo fuge retia moechae, Levior o conchis, Galle, Cytheriacis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVII1)
Nolo mihi ponas rhombos mullumve bilibrem, Nec volo boletos, ostrea nolo:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLV4)
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino, Sugitur inciso mitulus ore mihi:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LX2)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)
Oceani fluctus me numerare iubes Et maris Aegaei sparsas per litora conchas Et quae Cecropio monte vagantur apes, Quaeque sonant pleno vocesque manusque theatro, Cum populus subiti Caesaris ora videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIV4)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)
Cum Saxetani ponatur coda lacerti Et, bene si cenas, conchis inuncta tibi:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXVIII1)
Sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos Mittis:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXVIII2)
Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XIV2)
Cenat boletos, ostrea, sumen, aprum;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVII3)
Si spumet rubra conchis tibi pallida testa, Lautorum cenis saepe negare potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VII Faba1)

SEARCH

MENU NAVIGATION