라틴어 문장 검색

accendebatur tamen insita plerisque vulgarium, novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petronium (ut praediximus) divitias violenter augentem, omnes eadem mente detestabantur, qui sepulta iam dudum negotia, et redivivas nebulas debitorum, in diversos ordines excitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 17:2)
Relapsa enim aequorum cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit, recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt, exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 18:1)
Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abdita subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 11:1)
Hoc comperto textu gestorum, Sapor ultra hominem efferatus, concitis maioribus copiis, Armenias aperta praedatione vastabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 11:1)
et impetravit facile male sanus incitator et potens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 51:2)
Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum, exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, vehi non poterat, referti rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 4:1)
Unde omnibus pro loco et tempore cautius exploratis, concito gradu Tyndensium gentem et Masinissensium petit, levibus armis instructas, quas Mascizel et Dius fratres Firmi ductabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 11:2)
Et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus implicati, foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam, caesi sunt absque his qui reperta copia discedendi supplici prece veniam (quam dari tempus flagitaverat) impetrarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 26:1)
quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 46:2)
Hae insperatae voces ad dimicandum quosdam acrius incitarunt, alios deserere proelium illexerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 49:1)
Quadi, nefaria Gabinii regis sui caede incitati, Pannonias et Valeriam igni et ferro cum Sarmatis vastant, et legiones duas paene totas delent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장1)
Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam (qui locus in Euboea est) perorantem, idem Demosthenes, Academia cum Platone relicta, sectatus est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 5:1)
Solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam ex quo eum viderat minari desinens vel mitescens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 4:1)
Progressus deinde matutinus, contractiore vultu subtristis, cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat immanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento fulserat consuete:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 19:1)
memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum, laetusque non profusis epulis sed excultis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION