라틴어 문장 검색

sed, ne quid ad perfectionem coetus desideretur, invitandos ad eundem congressum convictumque censeo Flavianum qui, quantum sit mirando viro Venusto patre praestantior, non minus ornatu morum gravitateque vitae quam copia profundae eruditionis adseruit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 13:3)
Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 18:1)
Hoc lautum vocat, hoc putat venustum, Unum ponere ferculis tot assem.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI8)
"neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime cum non laudi, set veritati disceptatio vestra nitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:4)
"Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:1)
sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri- ngeret, [et] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 4:2)
gestus et motus corporis ita venustus ut tamen ad forum, non ad scaenam institutus videretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 3:3)
nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:5)
gestusque natura ita venustus ut ars etiam, quae non erat, et e disciplina motus quidam videretur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:6)
at quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:1)
unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:4)
In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:6)
quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장5)
quid refert, si hoc ipsum salsum illi et venustum videbatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:14)
sed cum omnium sit venustissimus et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et esse et videri, quod isti contigit uni, [id] mihi vix ferendum videbatur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 228:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION