라틴어 문장 검색

ita et Sallustius 'Crispus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4699)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
cumque argumenta excogitabantur ab eo multa et firma ad probandum tum concinnae acutaeque sententiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:5)
unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 1:4)
concinnus deinde et elegans huius, Aristo, sed ea, quae desideratur a magno philosopho, gravitas, in eo non fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 18:5)
concinneque ut multa Timaeus, qui cum in historia dixisset qua nocte natus Alexander esset eadem Dianae Ephesiae templum deflagravisse, adiunxit minime id esse mirandum, quod Diana quom in partu Olympiadis adesse voluisset afuisset domo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 69:3)
" Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:2)
quo hoc minus in oratione miremur in qua vel ex poetis vel oratoribus possumus iudicare concinnam, distinctam, ornatam, festivam, sine intermissione, sine reprehensione, sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 100:2)
et ab re digressio, in qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus esse debebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:1)
Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 207:1)
cum Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5A 1:6)
de Crispo et Mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:1)
de Crispo et Mustela scilicet quom quid egeris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:8)
S. D. M. CICERONI S. v. b. e. e. q. v. in Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum et Q. Crispum imp.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 115)
item Murci et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 12 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION