라틴어 문장 검색

re vera enim et Britannos qui in oceano sunt vicit, et post mortem eius cum ludi funebres ab Augusto eius adoptivo filio darentur, stella medio die visa est, unde est ecce Dionaei processit Caesaris astrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2872)
praestate mihi vos funebre solatium, id est adfamini me, ut dici mortuis solet 'vale, vale, vale':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 644;6452)
cupressum autem, funebrem arborem, bene ante templum deae lugentis esse confirmat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7145)
postea etiam funebres lectulos proferre coeperunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 44)
nam Homerus in ludis funebribus Patrocli ultima praemia dicit duo talenta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1124)
et tuba commissos Romano more, sicut hodieque videmus omnibus ludis funebribus, ut sunt divorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1131)
aut 'populea', quia ludi funebres sunt et haec arbor ab Hercule ab inferis allata est, cum canem Cerberum extraheret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1344)
caeli ventura sub axem nam cum Augustus patri Caesari ludos funebres exhiberet, stella per diem apparuit, quam persuasione Augusti Caesaris esse populus credidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7901)
nam ex quo tempore per diem stella visa est, dum sacrificaretur Veneri Genetrici et ludi funebres Caesari exhiberentur, per triduum stella apparuit in septentrione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6812)
Horatius ira truces inimicitias et funebre bellum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7025)
daphni, quid antiqvos pro 'antiquorum'. daphni quid antiqvos s. s. o. ecce dionaei processit caesaris astrum cum Augustus Caesar ludos funebres patri celebraret, die medio stella apparuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 461)
Nec inmerito discedens vir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut et in ludicris et seriis pari mecum voluntate concineret eadem velle vel nolle:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 3:1)
quae cum similitudine veri concinere maxime sibi videretur probabile vel veri simile ..., quod nos ad agendum sine adsensione potest invitare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS5)
sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re concinebat, verbis discrepare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:5)
Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis concinere, re dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 98:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION