라틴어 문장 검색

"Sed aegre manibus erepta suorum invita remansit in vita, funus vero toto feralem pompam prosequente populo deducitur ad sepulturam."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:44)
summisque lamentationibus atque ultimo lavacro procurant, peractisque feralibus officiis frequenti prosequente comitatu tradunt sepulturae.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:10)
ad consaeptum caveae prosequente populo pompatico favore deducor:
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:5)
haec puella varios modulos Iastia concinente tibia procedens quieta et inaffectata gesticulatione nutibus honestis pastori pollicetur, si sibi praemium decoris addixisset, et sese regnum totius Asiae tributuram.
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:5)
si haec quasi seniles artus esse duxeris, benignarum aurium indulgentia prosequaris.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:3)
Ita fit, ut, dum eius quasi quaedam membra carptim variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:9)
Peto igitur, sicut iam petivi per fratres nostros, bonos atque honestos viros, quos ad tuam eximietatem misi, ut quaerere digneris utrum Proculiani presbyter Victor non hoc ab epi- scopo suo mandatum acceperit, quod officio publico renuntiavit, an forte, cum et ipse Victor aliud dixerit, falsum illi apud acta prosecuti sint, cum sint communionis eiusdem;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 5:2)
Dixit ea quae a diacono audita erant, se mandasse, se iurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 5:3)
Quis verbis explicet, quis digno praeconio prosequatur, quantum incomparabiliter gloriosius atque fructuosius habeat ex vestro sanguine feminas virgines Christus quam viros consules mundus?
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem3)
alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:17)
salutem vero meam commendo precibus tuis, poscens et ipse a domino, ut dedicationem tantae fabricae pacis prosperitas prosequatur.
(아우구스티누스, 편지들, 62. (A. D. Epist. CCLXIX) Beatissimo Ac Venerabili Fratri et Consacerdoti Nobilio Augustinus7)
Alyattes autem, rex terrae Lydiae, more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in Historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 8:1)
Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:7)
Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 6:1)
Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION