라틴어 문장 검색

simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem tribuni plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 293:1)
integrant et illi pugnam qui simulata cesserant fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 255:2)
conclamatum ad arma, concursumque in muros adque portas est, tandemque ab seditione ad bellum versi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 295:2)
ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus, cum dignam rem senatus censeret esse meritoque id, si quando unquam alias, deum immortalium fore ut ludi maximi fierent et dies unus ad triduum adiceretur, recusantibus id munus aedilibus plebis, conclamatum a patriciis est iuvenibus se id honoris deum immortalium causa libenter facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 465:1)
postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 68:1)
conclamatum tamen celeriter ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 112:1)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 277:1)
conclamatum inde ad arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 463:2)
extemplo datum signum ex speculis et in oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 521:1)
quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis stationibusque attulere, ad arma conclamatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 342:1)
renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequom censere liberos esse, vel quod in solo urbis suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 374:1)
deinde, ut inferri inpigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 231:2)
dum spoliandis iis - repugnabant enim militumque fidem implorabant - tempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 128:1)
itaque, velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita conclamatum ad arma est, portaeque raptim clausae et armati in muris vigiliaeque et stationes dispositae, ac nocte insequenti vigilatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 392:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION