라틴어 문장 검색

Exercitationem recte sequitur modo unctio, uel in sole uel ad ignem;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 7:3)
Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 9:4)
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:1)
Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:1)
Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 29:1)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:4)
Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:2)
concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 2:3)
Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:1)
Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:4)
neque enim semper concoctionem res expectat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:2)
Inter unctionem autem et frictionem multum interest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 4:2)
Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 3:1)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:2)
eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION