라틴어 문장 검색

nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique vexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장78)
— Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis iis, per quae sternutamenta evocentur, et iis, quae odore foedo movent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, veratrum, castoreum, acetum, alium, cepa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장6)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non levetur aut levata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장12)
Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장9)
Cibi vero esse debent ex iis, quae facile concoquantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장31)
Opus est, si vires patiuntur, longa navigatione, caeli mutatione, sic ut densius quam id est, ex quo discedit aeger, petatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장41)
idque aliquandiu faciendum, sed ieiuno, cum bene iam concoxerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장37)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장28)
aeger non cibum devorare, non potionem potest, spiritus eius intercluditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장9)
cum vehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ἎΣΘΜΑ:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장4)
Illud quoque in omnibus stomachi vitiis praecipiendum est, ut quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장19)
Ergo plerique, qui nihil aliud concoquere possunt, bubulam coquunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장46)
Ut his autem in ipso morbi fervore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et vini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장32)
Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime servandum est, ut, cum pleraque utilia insuavia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger volet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장11)
cerae, resinae pineae, singulorum P. XXXV . . . spuma argenti concoquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장139)

SEARCH

MENU NAVIGATION